AQUA

AQUA
I.
AQUA
Vide infra Daphne.
II.
AQUA
ab Dorico αἰκὸς, h. e. aequus sive levis, Voss. Orat. Institut. l. 4. c. 6. Etsi nec absurde Caes. Scaliger in Theophr. de Plant. L. 1. ubi et Graecos sic appellâsse antiquitus, colligit ex nomine ᾿αχελῶος. Ob utilitatem suam multiplicem ac miraudam naturam, tertiô inter Elementa locô, post Tellurem nempe ac Ignem, Deorum numero a Gentilibus addita est, uti etiam legas in libro Sapientiae c. 13. v. 2. Praecipua vero in veneratione apud Aegyptios ac Persas fuit, Plut. de Isid. et Osir. Athanas. Orat. contra Gentes, Iul. FIrmicus de errore profan. Rel. Vitruvius praef. l. 8. Laertius proem. Clem. Alex. Admonit. ad Gentes, Arnob. l. 6. Agathias l. 2. Herodot. l. 1. et Strabo l. 15. Et proin, ut apud Aegyptios in caelo Sol, quatenus Lunam suo implet lumine, Osiris bonique effector; quatenus vero torret et exurit. Typho ac mali auctor: sic in subcaelestibus Aqua et Osiris, quaatenus Nilus attendebatur; et Typho, quatenus considerabatur Mare, est appellata. Unde, quod Clemens Rom. Recognit. 10. Aquam ait Osiridi dicatam, de aqua Nili non marinâ, quae Typhonis et mali principii nomine intelligebatur, capiendum est Sed et Canopus Aegyptiorum Numen fuit, nec aliud per eum, quam Aqua, significatum est. Vide suô locô. Aegyptios Libyes sequuti sunt, quibus Neptunum impense cultum esse, atque ab his venerationem eius ad Pelasgos pervenisse, Herodotus docet loc. cit. Persis tanta in veneratione fuit Aqua, ut iis in flumina meiere vel alvum exonerare, vel inspuere, vel sordidum quid conicere, atque adeo vel manus vivô flumine abluere, religio esset. Itaque et in expeditione Xerxis Magi, ubi ad Strymonem deventum, albis illi equis litaverunt, Herodot. l. 7. et Tyridates, Euphratem cum Vitellio et copiis transmislurus, equum ei immolavit, Tacit. Ann.al l. 6. c. 37. Sed et Assyriorum atergatis ad aquas refertur: ut et Palaestinorum Dagon, et Babyloniorum Oannes. Graeci vero inprimis Romanique huic Elemento, variis sub nominibus, divinos honores exhibuêre; imo Aqua Homero non solum pro Numine, sed etiam pro Numine primo atque antiquissimo fuit: ut hôc versu ostenditur Il. ξ. v. 201
Ὠκεανόν τε θεῶν γέγςσιν καὶ υντέρα Τηθύν.
Oceanumque Deûm patrem, et Thetyn genitricem.
Fuêre autem apud illos Numina Aquarum partim mascula, quorum principes oceanus et neptunus, partim muliebria, in quibus familiam ducebant Terhys et Amphitrite. Praeter quae Numina marina, habebant alia, per quae humor potabilis signabatur, nempe Διόνυσον sive Liberum vel Bacchum: Fluvios, Fontesque pro Diis cultos Deabusque, ut et Stagna et Puteos, quoque his enim omnibus suas fuisse Nymphas, legimus: de quibus vide suô locô. Neque vero apud Scythas, Celtas ac novi Orbis incolas sua Aquae veneratio defuit.
Scythis enim, ut Sol et Luna; Aer et Terra; sic Aqua etiam colebatursub nomine Thamimasadis, Herodot. in Melpom. fontibus et lignis sacrificabant Catti seu Hessi, Willbald. c. 8. et Bohemi, Ioh. Dubravius Histor. Bohem. l. 1. Mare pro Deo coluêre Pervani, sub nomine Mammacocha: ab iisdem flumina quoque ac fontes ro Diis sunt habiti, uti testis est Ios. a Costa l. 5. c. 2. et 4. etc. Vide his omnibus accurate agentem Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. a c. 67. usque ad c. 83. Aliis non pro Numine quidem, in Sacris tamen, magni usus Aqua fuit, ut videbimus infra de Paptismo, item voce Lotio, et Mithra nec non ubi de Nutiis.
Nomina quibus apud varias Gentes Aqua olim culta.
Amphitrite, Graecis dictum est mare, παρὰ τὸ ἀμφιτρίβεν την` γῆν, i. e. quia cir cumquaque terram stuctibus suis atterat: Uxor fingebatur Neptuni; vide hic infra. Atergatis, Assyriorum Numen, superne mulier, inferne piscis, significabat potestatem a Sole in Lunam, a Luna in elementa tria, praecipue in Aquas, effusam. Bacchus, Graece Διόνυσος, alias Liber, Latinis Graecisque, Aegyptiis Osiris, partim erat caelestis sicque idem cum Sole; partim subcaelestis atque ita idem cum humore potabili: qualis est aqua pluvia, fluvialis, fontana ac putealis. Unde Patet, cur a nonnullis Liber dicatur Lunae filius. Canopus, apud Aegyptios, quoque Aquam denotabat: cuius symbolum hydria fuit, Appulei. Milesiar. ult. quae quantâ religione ad eius aedem solita fuerit deferri, vide VItruvium praefat. l. 8. Dagon, Palaestinorum Deus, semihomo ac sempipiscis, complexu suô, tum Lunam, sive Lunum, ut principium activum; tum Mare, ut passivum, indigitavit. Liber, vide hîc supra Bacchus. Mammacocha, Mare Pervanis dicitur, hôcque nomine ab iis sollicite colitur. Neptunus romanis, Graecis Ποσειδὼν, denotavit Aquam, prout una est ex praecipuis Mundi partibus: Sicut Oceanus, prout rerum principium est. Nereides 50. quarum praecipua Thetis, nymphae marinae, varias Maris affectiones indigitabant; vel partes internas. Nereus, filius Neptuni, aeque late patebat, ac ipse Neptunus: Namque pisces, qui universe dicebantur Νηρη̈́ια τέκνα, Plauto vocitantur Neptuni pecus in Pseud. Actu 3. sc. 2. v. 45. Nilus, praecipuus Aegyptiorum Deus, idem cum eorundem Ositide ac Graecorum Libero, in S. Scriptura dictus est Schichor. i. e. niger, ab aqua eius turbida, suffusca ac nigricante; denotavitque principium boni activum: sicut Typhon aquam marinam, seu principium mali. Nympharum vocabulum, proprie conveniebat Deabus aquarum praesidibus, quae ex co dictae Hydriades vel Ephydriades. Oannes apud Babylonios, semipiscis, ad repraesentandam vim, tum Lunarem, tum Marinam, cultus est. Oceanus, denotabat Aquam, ut rerum principium, hinc ipso Neputuno dictus antiquor. Proprie vero indicabat mare externum, Orbem ambiens universum: quemadmodum Neptunus modo nobilem Universitatis totius: modo quamvis aquarum partem, ac saepius maris interni, ut Graecis Romanisque notioris, significabat. Salacia, eadem cum Tethye. Siris, pro Osiris, truncatô vocabulô, Aethiopibus et Aegyptiis quoque Nilus dicebatur. Tethys, uxor Oceani, Mare itidem Graecis denotabat, a τήθη, vel τηθις, avia seu amita: ob rationem retro dictam. Thamimasades, apud Scythas Neptunus vocitatus, hôcque nomine humidum hocce elementum cultum est. Originem vocis e veteri Germanorum lingua arcessendam iudicat Voss. loc. cit. c. 82. cui ista Scitharum erat proxima; quandoquidem ex Asiatica Scythia Scythiam Europaeam, vicinasque magnae Germaniae gentes, genus ducere, validis argumentis probari possit. Thetis, Tethyos, de qua supra, ex Doride filiâ, neptis, hinc Oceanine dicta; quamvis alii Neptuninem vocare malint, tamquam ex Canache, Neptuni filia, Nereo genitam. ex Nereidibus una fuit; per synecdochen tamen partis pro toto Mari usurpatur, apud Maronem in Polliene. Quemadmodum, cum Peleo nupsisse nupsisse dicitur, id quoque ad connubium Maris ac Terrae pertinet. Typho. idem Aegyptiis, quod Neptunus Graecis, Aquam nempe marinam innuerat: quô quia nihil inimicius Osiridi putabant vel Oro, eius ex
Iside silio, eum sic fatebantur, ut nullis dignarentur sacrificiis. Vide quoque supra.
III.
AQUA
per annos 441. a Romanis petebatur, aut ex Tiberi, aut ex puteis, aut hauriebatur e fontibus. Verum Urbe quottidie crescente, et penuriâ eius laborante, aliae aquae in urbem derivatae sunt tantâ copiâ, ut etiam singulae fere domus suos habere coeperint fontes. Fiebat id autem hôc modô: Postquam ab Aquilege explorata fuit aqua, an facile ex illo fonte derivari alio poslet, et probata, ducebatur aut formâ structili (ita enim tubos seu canales diserte vocat Cassiodor. l. 7. Ep. 6.) aut plumbeis fistulis, aut canalibus ligneis, aut Fictililbus tubis, ut loquitur Palladius Aemilianus Taurus l. 9. rei Rusticae c. 11. (ubi non subterraneis meatibus, sed altis molibus substructis aquas in urbem invectas fuisle docet) in castellum primum, qui locus erat aquam publicam recipiens et in varia loca dimittens; ex illo a Castellario seu Castellorum horum custode certâ mensurâ distributa in loca destinata effluebat. Omnis enim apud Antiquos aqua in publicos erogabatur usus, legeque cautum erat, ne quis privatus aliam duceret, quam quae ex lacu abundaret, posteris canducam vocataam: neque haec ipsa in alium usum, quam in balnearum aut fullonicorum dabatur, statutâ vectigali mercede, quae in
publicum penderetur. Ius dandae vendendaeve Censorum fuit, vel, cum hi non essent, Aedilium Curulium. Tutela singularum aquarum locabatur, eorumque operum probandorum cura fuit penes Consules aliquando, et Aediles; interdum etiam penes Censofres. Postea tota res ad Curatores transiit, quorum primus ab Augusto creatus est Meslala Corvinus. Impetratae aquae ius neque heredem, neque emptorem neque ullum novum dominum apud Veteres sequebatur, solis Balneis publicis, ex antiquo privilegio, aquâ, quae semel concessa fuit, perpetuo manente. Duae autem familiae erant, quae aquis operam praeberent, una publica, Caesaris altera: quarum illam Augustus ab Agrippa sibi relictam publicavit, hominum circiter 240. ista, quam Claubius, quum aquas in Urbem perduceret, constituit, 460. conrinebat: Utraque in aliquot ministeriorum species, Villicos videl. Castellarios, Curatores, Silicarios, Tectores aliosque opifices, diducta. Qui Aquaeductus, qui an. Urb. Cond. 441. ut dictum supra, vel sub Anco Martio, ut Plin. vult l. 31. c. 3. involeverunt, Romae, violâssent, vel aquam alio, quam leges, statuta publica, Censores vel Aediles permisillent, derivâssent: vel plus aquae, quam concessum erat, sumpsislent, magno mulctabantur. Primus autem Appius Cloudius Arcuatô opere aquam in Urbem perduxiffe dicitur. Arcuum altitudinem definit Procopius tantum, ut equus per eos fornices opportune posset ransire. Iulius Frontinus suolevatos ad centum et novem pedes habet. Urbis montes altitudine aequasse, refert Plin. l. 36. c. 15. Unde Rutilius Itiner arii l. I. v. 97
Quid loquar aeriô pendentes fornice rivos,
qua vix imbrifer as tolleret Iris aquas?
Hos potius dicas crevisse in sidera montes,
Tale giganteum Graecia laudat opus.
haec de Urbano aquae usu. In Castris autem, ad eam convehendam, si forte in locis aridioribus et siccis castrametatum fuisset, calones ac lixae adhibebantur: hinc ftequenter fiebat, ut fiuvii alio ab hostibus derivarentur, quo exerciius siti domitus sacise super ari posset, Herodian. l. 7. quod Gothis contigisle, memorat Claudian. l. de 4. Consul Honorii v. 478
Uno calle latent, sitiens, inclusaque vallo
Ereptas quaesivit aquas, quas hostibus ante
Contiquas alio Stilico deftexerat areu,
Mirantemque novas, ignota per oppida, valles
Iusserat averso siuvium migrare meatu.
Plura vide apud Iul. Frontinum, Plinium l. 31. c. 6. Georg. Fabricium in sua Roma, Aldum Manutium l. 1. de quaesitis per epist. Iustum Lipsium Magnit. Rom. l. 3. c. 11. Iohannem Rosin. Antiqq. Rom. l, 1. c. 13. et 14. Th. Dempster. Paralipom. ad c. posterius, Laur. Pignorium Comm. de Servis etc. uti de Aquae in borologiis inprimis usu, infra voce Clepsydra, item Horologium, in Musica, ubi de ea, et plura ubi de derivatis et compositis ex Graeco Ψ῞δ`ωρ lit. H. it. vocibus Saliens et Silani.
XX. Aquae in urbe Roma, ex Rosino.
Aqua Appia. Aqua Anio vetus. Aqua Mattia, alias Aufeia. Aqua Tepula. Aqua Iulia. Aqua Virgo. Aqua Halfia, quae et Augusta. Aqua Claubia Albudina, Caerulea, Curtia, Augusta. Anio novus. Rivus Heruclaneus. Aqua Crabra. Aqua Sabatina, vel Cimina, Aurelia, Septimiana trans Tiberim. Aqua Traiana. Auqa Alexandrina. Aqua Damnata. Aqua Annia. Aqua Algentina. Aqua Severiana. Aqua Antoniana. Aqua Stina. Aquaeductus vero quatuordecim, suô tempore, in Urbe fuisse, scribit Procopius. Vide quoque in voce Aquae Romae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Aqua — (von lat. aqua, Wasser) steht für Aqua (Album), Album der englischen Band Asia Aqua (Band), dänische Band Aqua (Chicago), Wolkenkratzer in Chicago Aqua (Mac OS X), Betriebssystemoberfläche von Mac OS X Aqua (Manga), Manga Serie von Kozue Amano,… …   Deutsch Wikipedia

  • Aqua — is the Latin word for water. In English, it may refer to: *Aqua (band), a Danish Norwegian pop band. *Aqua, Chicago, an 87 story skyscraper under construction in Chicago. *Aqua (color), an X11 or web colour name for a shade between green and blue …   Wikipedia

  • Aqua — (лат. «вода»): Aqua (группа)  датско норвежская музыкальная диско поп группа, сформировавшаяся в 1989 году и получившая широкую известность в 1990 е. Aqua (интерфейс)  графический интерфейс пользователя, главная тема оформления… …   Википедия

  • Aqua — A qua, n. [L. See {Ewer}.] Water; a word much used in pharmacy and the old chemistry, in various signification, determined by the word or words annexed. [1913 Webster] {Aqua ammoni[ae]}, the aqueous solution of ammonia; liquid ammonia; often… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Aqua — Saltar a navegación, búsqueda El término Aqua puede referirse a: El nombre de Aqua que recibe la apariencia de la interfaz gráfica de usuario del sistema operativo X del ordenador Apple Macintosh; El grupo de música pop/dance Aqua; El manga Aqua …   Wikipedia Español

  • aqua — (n.) water, late 14c.; see AQUA (Cf. aqua ). Used in late Middle English in combinations to mean decoction, solution (Cf. aqua regia, a mix of concentrated acids, lit. royal water, so called for its power to dissolve gold and other noble metals) …   Etymology dictionary

  • aqua pu|ra — «PYUR uh», pure water. ╂[< New Latin aqua pura < Latin aqua water, pūra clean, pure] …   Useful english dictionary

  • Aqua [1] — Aqua (lat.), 1) Wasser; z.B. A. calĭda (röm. Ant.), warmes Wasser, das bei den Griechen u. Römern bei Mahlzeiten herum gegeben, auch in Tabernen geschenkt ward. A. fervens, siedendes Wasser, u. A. frigida, kaltes Wasser, beides Wasserproben, s. u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • aqua- — ♦ Élément, du lat. aqua « eau » …   Encyclopédie Universelle

  • aqua- — comb. element or prefix meaning water, from L. aqua water; the sea; rain, cognate with P.Gmc. *akhwo, source of O.E. ea river, Goth. ahua river, waters, O.N. Ægir, name of the sea god, O.E. ieg island; all from PIE *akwa water (Cf. Skt. ap …   Etymology dictionary

  • aqua am|mo|ni|ae — «uh MOH nee ee», ammonia gas dissolved in water. ╂[< New Latin aqua ammoniae (literally) water of ammonia] …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”